Hľadaný výraz: mt 19,4-6, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
4 Qui respondens ait: “ Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos 5 et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?". 6 Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ”.

1

mail   print   facebook   twitter